- NUCATAE
- NUCATAEin veter. Inscr.NUCATAE DE SELECTIS EX X. L. PROFUNDANTUR. ubi vulgo male scriptum, MICATAS: Graecis καρυωτοὶ sunt, caryotae quoque Solino, c. ult. h. e. caryotae palmae, quod integrum est, ut Graecis καρυωτοὶ φοίνικες. Caryotae absolute Ovidio,Hoc linitur sputo Iani caryota Calendis.Sparsionis certe nucum, in dedicationibus statuarum et tumulorum sollemnibus frequens mentio. Hic Nucatas, i. e. caryotas palmas ex denariis quinquaginta profundi spargique iubetur. Salmas. ad Solin. p. 1319.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.